utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840009

Charter
Charter Number: 05840009
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restitution
Date: 1144 - 1147
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus Dei gratia Eboracensis archiepiscopus omnibus fidelibus salutem et benedictionem Dei et suam Notum sit vobis quod monachi Salopesberie in tempore antecessorum meorum sepius querimoniam facientes quod ecclesia illorum injuste careret ecclesia de Kirchaham eo quod a comite Pictaviensi Rogerio ei legitime data fuerat et a Thoma archiepiscopo literarum et sigilli sui auctoritate confirmata Tandem presentiam nostram adierunt querimoniam suam deponentes nos vero clamoribus eorum molestati et precepto domini Henrici sedis apostolice legati constricti causam illorum in synodo apud Eboracum nobis presidentibus ventilandam commisimus lectis vero literis de donatione comitis et auditis privilegiis de confirmatione archiepiscopi unanimi consensu totius synodi judicatum est ut prefata ecclesia de Kirkeham ecclesie sancti Petri de Salopesberia restitueretur de qua injuste et sine judicio viduata erat Hujus rei testes sunt Radulphus episcopus de Orchadibus et Benedictus episcopus de Witebi et Helias abbas de Salebi et totius sinodi nostre conventus cum capellano ecclesie sancti Petri Eboracensis Valete
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter