utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840012

Charter
Charter Number: 05840012
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1155
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus Rex Anglie et Dux Normannie et Aquitanie et Comes Andegavie Archiepiscopis Episcopis Abbatibus Comitibus Justiciariis Vicecomitibus Baronibus Ministris et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis totius Anglie et Walie salutem Sciatis me reddidisse et concessisse Deo et sancte Marie et beatis apostolis Petro et Paulo et Abbati et Monachis Salopesberiensis ecclesie has subscriptas terras et decimas et ecclesias [inter alia] De dono Rogeri Comitis cognomine Pictaviensis Pultonam et Oxsitonam et dimidiam piscariam de Thelewella et ecclesias de Waletona et Bischopham De dono Godefridi Vicecomitis ejus Gerstan et ecclesiam de Kircheham cum appenditiis suis De dono ejusdem Rogeri Comitis decimam de Newetona De dono Pagani de Vilers decimam de Latona et de Wardebrech De dono Willelmi Constabularii Cestrie tertiam partem de Thelewalla cum omnibus appenditiis in bosco et plano et aqua [] Quare volo et firmiter precipio quod hec omnia supradicta bene et in pace et quiete et honorifice teneant et habeant in bosco et plano in pratis et pasturis et pascuis in aquis et stagnis in molendinis et piscariis in moris in via et semitis in civitate et extra et in omnibus locis et rebus omnibus cum socha et sacha et Toll et Team et Infangenetheof et cum omnibus libertatibus et quietanciis cum quibus melius vel quietius tenuerunt tempore Hugonis Comitis et tempore Regis Henrici Preterea concedo et confirmo eidem Monasterio et Monachis ibidem Deo servientibus quicquid eis post mortem regis Henrici et ante juste et rationabiliter datum est Testibus Theodbaldo Archiepiscopo Gisleberto episcopo Herefordensi Waltero episcopo Cestriensi Johanne episcopo Wigornensi Thoma Cancellario Reinaldo Comite Cornubie Willelmo Comite Bristoll Rogero Comite Hereford Hugone Comite Cestrie Willelmo filio Alani Roberto de Dunstanvilla Walelino Maminoth Rogero Corbet apud Brugiam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter