utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840017

Charter
Charter Number: 05840017
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1094
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine et honore sancte ac individue Trinitatis Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Rogerus Comes Pictavencis pro salute anime sue et pro salute quoque Rogeri Seroberie patris sui matrisque sue Mabilie cometisse necnon pro fratribus suis et pro omnibus amicis [suis] dedit Deo et sancto Martino ecclesiam sancte Marie de Lanecastro cum omnibus ad eam pertinentibus et partem terre illius ville a veteri muro usque ad pomerium Godefridi et usque ad Prestegate et iuxta Lanecastrum duas mansiones Audecliuia et Neutona et queque ad eas pertinent nemus quoque usque ab Freibroc cum dignitate et consuetudinibus quas ipse habebat et Amfridum de monte gomerii et quicquid de supradicto Comite tenet et ecclesiam de Heseym cum tercia parte terre tocius ville et ecclesiam de Cotegrave et ecclesiam de Cropill et ecclesiam de Wikelay et ecclesiam de Croston et medietatem ecclesie de Apeleton et ecclesiam de Rydewelle et ecclesiam de Preston cum decima dominii et piscatorie et duabus bovatis terre et omnibus decimis totius parochie et ecclesiam de Kyrkham et ecclesiam de Mellynges et ecclesiam de Boeltone cum decima dominii et medietatem unius carruche terre et omnibus aliis decimis Dedit eciam in Agmundernesia Pultonam et quicquid ad eam pertinet et ecclesiam cum una carruca terre et cum omnibus aliis pertinentiis Preterea dedit decimam venacionis et pasnagii omnium nemorum suorum et decimam sue piscatorie Concessit eciam tercium tractum sagene sancte Marie Insuper dedit decimas pullonum et vitulorum et agnorum et hedorum et porcorum et annone et caseorum et butirorum apud Estaneberiam apud Salford et ad Derby et ad Halas et Ebretonam et Waletonam et Crossebeyam et Molas et Crostonam et Prestonam et Ribi et Synglentonam et Pressoure et Middeltonam et Ouretonam et escartonam et Bare et Stapiturnam et Asselinas Hec omnia dedit ad honorem Dei et Sancte Marie ad victum monachorum qui in eodem monasterio Deo et Sancte Marie officium celebravent tam liberaliter quod nulla secularia seruicia illi nec suis successoribus monachi nec sui homines aliquo tempore facerent et nullum suorum super hoc potestatem habeat nec aliquid accipiat nec consuetudines aliquas imponat quia omnes dignitates et consuetudines quas ipse habuit in sua terra concessit habere monasterio sancte Marie de Lancastro Concessit eciam si aliquis orationes et beneficium monasterii Lancastri requirere voluerit et partem sue terre usque ad medietatem ei dederit Comes libentissime concedit Et postquam ipse Comes concesserit Godefridus vicecomes hec audiens dedit decimas de Bischopeham et quicquid habebat in Lancastro domos pomerium et Radulfus Gernet tres homines in Suffolk Inde testes sunt predictus Comes et filia eius Sibilla et Godefridus vicecomes et Albertus grelett B filius Roberti G[aufridus] Boisell A[lbertus] frater eius P[aganus] de Vileres Rainuuard V filius Alume Orm filius Retell Ulf filius Torolf [] [Rauanchil filius Raigenald]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter