utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840018

Charter
Charter Number: 05840018
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1149
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ranulphus Comes Cestrie Archiepiscopo Eboracensi omnibusque sancte ecclesie fidelibus insuper et suis Baronibus Vicecomitibus Ministris et omnibus hominibus suis tam Clericis quam laicis tocius terre sue Salutem Sciatis me reddidisse et confirmacione presentis sigilli concessisse ecclesie sancte Marie de Lancastre et monachis ibidem Deo seruientibus quod habeant ita bene et in pace libere et quiete ecclesias et terras et consuetudines et rectitudines et res suas et omnes illas libertates quas Rogerus Comes pictauensis predicte ecclesie dedit et concessit sicut melius et liberius tenuerunt et habuerunt suo tempore in redditibus et decimis et aliis elemosinis et beneficiis in bosco et in plano in vijs et semitis in aquis et molendinis pratis pascuis et pissinis Preter hoc concessi eis Arnoay cum sua domo et mansione et cum suo seruicio eis faciendo et super hec omnia omnes sancte ecclesie fideles deposco eos et omnia sua protigere et aderescere et manutenere vt elemosinam racionabiliter constitutam Hiis testibus Normano de Verdun Willelmo filio Gilberti et Rodberto Banastre Ricardo Pincerna ffulcone de Brichelhert Michele flandrensi Johanne Capellano Rogero Capellano Rogero filio Rauenchil Rogero Willelmo Rogero Gernet Willelmo Capellano qui hanc cartam scripsit sexto Kalend Augusti apud Lancastre
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter