utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840019

Charter 05840019
Charter Number: 05840019
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1193
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Johannes Comes Morton omnibus hominibus et amicis suis Francis et Anglicis salutem Notum sit vobis omnibus me concessisse et hac presenti Carta mea confirmasse Deo et sancto Martino de Sagio ecclesiam Sancte Marie de Lancastre cum omnibus ad eam pertinentibus Et partem terre illius ville a veteri muro usque ad pomerium Godefridi et usque ad Prestwath Et juxta Lancastre duas mausuras scilicet Aldeclyue et queque ad eam pertinent et Neuton per divisas suas communia inter perambulatas videlicet a rivulo illo qui currit inter villam meam de Lancastre et Hospitale leprosorum sancti Leonardi descendens in Lonn et usque ad rivulum de ffrythbroke qui facit divisas inter forestam meam et nemus de Neuton quod Rogerus Pictavensis dedit ecclesie sancte Marie Lancastre et concessit cum dignitate et cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus quas habebat in terra sua Et Amfridus de Monte Gomerii et quicquid de eodem Rogero Pictavensi tenuit cum terris pratis et pasturis stagnis molendinis et rivulis et prepresturis usque in Lonn Et ecclesiam de Hesham cum tercia parte totius ville illius et ecclesiam de Cotegraue Et ecclesiam de Crophull Et ecclesiam de Wykelay Et ecclesiam de Childewell et ecclesiam de Croston et medietatem ecclesie de Etcheleston et ecclesiam de Preston cum decima dominii et piscarie et duabus bovatis terre et omnibus decimis totius parochie et ecclesiam de Kyrkham et ecclesiam de Melling et ecclesiam de Bothelton cum decima dominii et medietatem unius carucatie terre in eadem villa et omnibus aliis decimis in Hamunderness et Pultonam et quicquid ad eam pertinet et ecclesiam [cum una carucata terre et] cum omnibus aliis pertinentiis suis Preterea decimam venationis et pannagii [et omnium novalium nemorum meorum et terrarum et decimam piscatoriis Tertiam etiam tractum sagene sancte Marie Insuper decimas pullorum et vitulorum] et agnorum et edorum porcorum et annone casiorum et butirorum apud Estamburiam apud Saleford et ad Dereby et ad Hales et ad Euerton et Walton et Crosseby et Melas et Crosseton et Preston et Rygeby et Syngelton et Preshou et Middelton et Ouerton et Schereton et Bare et Stapelthorn et Slynes Hec concedo et confirmo ad honorem Dei et Sancte Marie de Lancastre ad victum monachorum qui in eodem Monasterio Deo et Sancte Marie officium celebrant tam libere quod nulla secularia servicia michi nec successoribus meis monachi nec homines sui aliquo tempore faciant Et nullus meorum super ea potestatem habeat nec aliquid inde accipiat nec consuetudines aliquas imponat Quia omnes dignitates et consuetudines quas ego habeo in mea terra concedo habere Monasterio sancte Marie de Lancastre Concedo etiam quod si aliquis partem sue terre usque ad medietatem eidem Monasterio dederit illam liberam et immunem absque omni exactione habeant et possideant Concedo etiam decimas de Bischopham et quicquid Godefridus vicecomes habuit in Lancastre et [domos et] pomerium et tres homines in Suthfolke Hec omnia concessi et confirmavi sicut Rogerus Pictavensis eis dedit et concessit et confirmavit Testibus Rogero de Planes Willelmo de Bucheto Theobaldo Walteri Ricardo le Warn Johanne de Novill [Cingan Gon] Rogero de Novo Burgo Ingerimo de Prales Ricardo filio Walthef
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter