utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840021

Charter
Charter Number: 05840021
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1127
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti et in honore sancte Marie matris domini nostri Ego Stephanus Comes Bolonii et Moretonii prouidens et in Deo consulens saluti anime mee et vxoris mee Matildis Comitisse et pro anima domini mei et auunculi Henrici Regis Anglorum et Ducis Normannorum et pro animabus omnium fidelium tam pro viuis quam pro solutis debitum mortis Anno ab incarnatione domini nostri MCXXVIJ Indiccione quinta epacta xvij eui metas cotidie eciam videns ad occasum ruere pompas omnes labentis huius seculi et flores roseasque uernancium Regum imperatorum Ducum et omnium locupletum coronas et palmas marcescere et omnium concreta simul in vnum redigere et ad mortem prepeti cursu cuncta properare Reddo dono et concede Deo omnipotenti et sancte Trinitati de Sauigneio et Abbati illius loci totam forestam meam de ffudernesio et Wagneiam cum omni venatione que in eis est et Daltonam et omne dominicum meum infra ffudernesium cum hominibus et omnibus ei pertinentibus videlicet in bosco [et] in plano in terra et in aquis et oluestonam et Rogerum Bristoldum cum suis et piscariam meam de Loncastra et warinum parvum cum omni terra sua et socum et sacum et tol et tem infangtheof et quicquid infra ffudernesium continetur preter terram Michelis fflamengi eo nimirum intuitu pariter et tenore quatinus per disposicionem et preceptum Abbatis sauigniensis monasterii in loco predicto ordo monasticus et regularis per diuinam gratiam habeatur Quam donationem ita solutam et ab omni calumpnia omnium mortalium quietam et liberam dono sicut oblationem Deo in odorem suauitatis et sicut sacrificium nostrum quod Deo offerimus saltim vespertinum Signum Stephani Comitis Bolonii et Moretonii Signum Hugonis Campuauene Signum Roberti Greslati Signum Oisiuelini de Argentomaco Signum Gaufridi Buchel Signum Rogeri filii Ricardi Signum Roberti de Saccauile Signum Roberti de Archis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter