utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840022

Charter
Charter Number: 05840022
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1127 - 1133
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine patris [et filii et spiritus sancti et in honore sancte Marie matris domini nostri Ihesu Christi amen] Ego Henricus Dei gratia Rex Anglorum et Dux Normannorum pro salute anime mee et pro animabus patrum et antecessorum meorum et pro anima matris mee necnon et vxorum mearum et prolis nostre concedo et presentis pagine attestatione confirmo donum quod ad Abbatiam Deo adiuuante extruendam dedit Deo omnipotenti et sancte Marie de ff[udernesio] et Abbati illius loci Stephanus Comes Bolonii atque Moretonii scilicet totam forestam suam de ff[udernesio] et Wagneiam cum omni venatione que in eis est et Daltonam et omne dominicum suum infra ff[udernesium] cum hominibus et omnibus ei pertinentibus videlicet in bosco in plano in terra et in aquis et Oluestonam et Rogerum Brist[oaldum] cum suis et piscariam suam de Lancastra et Guarinum paruum cum terra et hominibus et omnibus rebus eius et socum et sacum et toll et tem et infangenetheof et quicquid infra ff[udernesium] continetur preter terram Michelis flamengi eo nimirum intuitu et tenore quatinus in loco predicto ordo monasticus et regularis per divinam gratiam teneatur Quam proculdubio donationem illibatam imperpetuum custodiri principali auctoritate constituo et quicquid presentium vel futurorum deuocio fidelium ipsis in Christo contulerit firmum manere constituo atque compono Porro vt hec intemerata et inconvulsa imperpetunm permaneant ego ipse manu mea subscribo et presentem signo sancte crucis cartam corroboro Signum Henrici Regis Anglorum et Ducis Normannorum signum Turstini Eboracensis Archiepiscopi signum Audini Episcopi signum Ricardi baiocensis Episcopi signum Roberti de sigillo signum Roberti Comitis Glocestrie
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter