utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840023

Charter
Charter Number: 05840023
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136 - 1141
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Stephanus Rex Anglorum omnibus fidelibus suis tocius Anglie salutem Sciatis quod concessi Deo et ecclesie sancte marie de ff[urnesio] et Abbati et Monachis ecclesie eiusdem in ea Deo seruientibus in perpetuam elemosinam pro anima domini Henrici Regis et auunculi [mei] et patrum et antecessorum meorum et pro remissione pecatorum meorum et vxoris et prolis mee et fratrum meorum et pro stabilitate regni mei omnia ista subscripta que eidem ecclesie dederam dum Comes Moretonii eram scilicet totam forestam meam de ff[urnesio] cum omni venatione que in ea est et Daltonam et totum dominicum meum infra ff[urnesium] cum hominibus et omnibus ei pertinentibus in bosco in plano in terra et in aquis et Oluestonam et Rogerum Brist[oldum] cum suis et de eis socum et sacum et toll et tem et infangtheof et quicquid infra ff[urnesium] continetur preter terram Michelis fflamengi eo tamen tenore interposito ut in loco illo per dispositionem Abbatis presentis ordo Monasticus et regularis Deo succurrente teneatur Concessu quoque meo et voluntate dedit eis Willelmus de Lancastria villam de Mulcaster que est de feodo meo solutam et quietam ab omni seruitio cum omnibus que ei pertinent Hanc itaque donationem et concessionem meam factam Deo et ecclesie illi Regia autoritate confirmo et inuiolate integreque mansuram usque in sempiternum a Deo michi concessa potestate corroboro Et quicquid presentium vel futurorum deuocio fidelium ipsis in Christo contulerit firmum manere statuo et compono
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter