utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840024

Charter
Charter Number: 05840024
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153 - 1155
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine Patris [et Filii et Spiritus Sancti] Ego Willelmus Comes Bolonii et Moretonii patris mei Regis Stephani et Regine Matildis deuocionem attendens quam in constructione Abbatie sancte Marie de ff[urnesio] antequam regnum Anglorum adepti essent pro salute animarum suarum et pro anima Regis Henrici et predecessorum suorum et pro animabus omnium fidelium tam viuorum quam mortuorum Deo tanquam sacrificium matutinum optulerunt pro salute quoque anime mee et vxoris mee Comitissse Isabelle et omnium parentum nostrorum ipsam constructionem eiusdem Abbatie concedo et confirmo et omnia sibi ab eisdem collata ecclesiam ipsam perpetuo possidere concedo Totam scilicet forestam [meam] de ff[urnesio] et Wagneam cum omni venatione que in eis est et Daltonam et omne dominium meum infra ff[urnesium] cum hominibus et omnibus ei pertinentibus videlicet in bosco in plano in terra et in aquis et Oluestonam et Rogerum Brist[waldum] cum suis et piscariam suam de Lancastra et Guarinum parvum cum omni terra sua et socum et sacum et tol et tem et infangthef et quicquid infra ff[urnesium] continetur preter terram Michelis fflamengi Quare volo et precipio quod Abbates ipsius Monasterii et omnes [ad] Monasticum ordinem ibidem Deo mancipandi omnium predictorum donationem a patre et [a] matre mea collatam solutam et [ab] omni calumpnia quietam et liberam perpetuo possideant cum omnibus libertatibus et consuetudinibus quas ex confirmatione carte venerabilis Regis Angl[orum] Henrici optinuerunt Et omnium horum concessionem et confirmationem tam testibus quam sigillo meo corroboro atque consigno Testibus Reinaldo de War[ren] Roberto de Wesuenal Simone [de] Cail[li] Roberto Grel[lei] Rad[ulfo] de Pleic[eio] Osberto Mar[tel] Willelmo de Lanc[astria] Rogero filio Rannec[il] Eustacio Cancellario Willelmo filio Rabon Apud Theoford
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter