utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840025

Charter
Charter Number: 05840025
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1157 - 1158
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Witts Comes Bolon Moriton et Wa et Justicijs Vicecomitibus Ministris Et Omnibus fidelibus Suis de honore de Lancastro Sal Sciatis me concessisse et hac Carta mea confirmasse Excambium quod fecerunt inter se Abbas fornesij Ewanus et Michahel flammigus quod tale est Michel tenet de terra Abbatje Berdeseiam cum Pertinentijs Et Abbatja fornesij tenet e contra de terra Michelis Ros et Criueltonam cum Pertinentijs Et quoniam quibusdam Emergentibus causis suscitata fuerat Contentio aduersus predictam Abbatiam Ego Witts Comes intuitu pietati quam Antecessore mej habuerunt ad eandem Ecclesjam construendam Potius desiderans Incrementum qua detrimentum ipsius fratrum quietem quam uexationem quod ad solidam et Perpetuam pacem Inter Abbatiam et Michelem confirmandam In presentia mea et Baronum meorum actum est Et aditum debita benignitate confirmauj Hoc scilicet quod Johannes Abbas fornesij et Conuentus Successorum suorum Paci prouidens dedit Micheli unam Carucatam terre In fornesjo que dicitur Vrswic parua et unam Carucatam In Copelanda que dicitur fossa Ita quod donec Abbas eam Michelj deliberet habebit inde Michel de Abbatja x solidi annuatj et si quid de Exitu illius superfuerit quod inde Abbatja rationabiliter exigere et habere poterit et Terram in Lancastra quam Warinus paruvus dedit prefate Ecclesje Hec Autem Incrementa tenebit Micheal et heredes suj de Abbatja libere et qujete ab omnj seruitio secularj et inde fidelitatem Abbatj et Ecclesje facien de ipsis manutenendis et Consulendis in negotijs et uerbis eorum Et ita debet omnis Lis inter eos esse Sopita et pax inter eos firma seruarj Testibvs Regin de Warum faram Willo de Lancastra Adam de Montebugon Willo de Yseinnia Rogero filjo Rad Ricard Buissell Ricardo Pincern Willo Malebissa Roberto de Boeuilla Eustacjo Cancellarjo Apud Lancastram
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter