utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840034

Charter
Charter Number: 05840034
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1149
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rannulphus Consul Cestrie Constabulario Dapifero Baronibus Justiciariis Vicecomitibus Ministris et Bailliuis quicunque fuerint inter Ribbam et Mersam et Omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem Sciatis me concessisse Deo et Sancte Marie et Monachis de Euesham elemosinam suam de Hocwica ita bene et libere et quiete et honorifice sicut melius tenuerunt tempore Comitis Rogeri Pictauensis et tempore Rannulphi Comitis patris mei Et sicut decet elemosinam habere Sancte ecclesie Ita quod nullus super Monachos predictis se intromittat de predicta elemosina nec de operationibus nec de aliis exactionibus nec de occasione aliqua aliquis eos vel eorum elemosinam super timorem Dei et super meum forisfactum inquietet Set honorifice teneant in terris et decimis et pasturis et in bosco et in plano et in aquis et Molendinis et Piscariis et in omnibus aliis locis Testibus Eustachio Constabulario Cestrie et Hugone Ostucarius et Serlone venatore et Ricardo Buissel et Ricardo Pincerna apud Molas Warini
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter