utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840040

Charter
Charter Number: 05840040
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1212
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Mattheus filius Edide pro animabus patris et matris mee et antecessorum meorum et pro salute proprie anime mee necnon esponse mee dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et ordini Cluniasensi et domui et monachis de Kerstall quamdam portionem terre [mee] in Aldenshade infra has divisas scilicet a sica que cadit inter assartum Willelmi filii Gamell et Ketlescroft ascendendo usque ad mossam et de mossa extransverso usque ad Mykeldiche et de Mykelldiche ascendendo usque ad mossam et de mossa extransverso usque ad Osueluslache et de Osueluslache descendendo usque ad Greenebroc et de Greenebroc descendendo usque ad sicam que cadit inter assartum Willelmi filii Gamell in Cetellescroft in puram et perpetuam elemosinam salutam et quietam de me et heredibus meis ab omni seculari servitio cum omnibus pertinentiis et libertatibus et aisiamentis eidem terre pertinentibus in bosco in plano in pratis in pasturis in viis et semitis in aquis et stagnis et molendinis in vivariis et piscariis et omnibus liberis consuetudinibus et cum libera communa ville de Aldenesawe Tenendam libere quiete integre et honorifice imperpetuum Et ego et heredes mei preadicte domni predictam terram contra omnes homines warantizabimus Et ut hec donatio mea debite firmitatis robur obtineat eam sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus Rogero de Midleton Alexandro de Pilkynton Roberto de Burun Elia de Penulbery Henrico de Clietham Radulfo de Moston et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter