utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840043

Charter
Charter Number: 05840043
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1259
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit frater Hugo humilis Prior de Lenton et ejusdem loci Conventus eternam in domino salutem Noveritis nos dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Roberto Rufo quandam terram in Aldenshagh illam videlicet que jacet infra divisas subscriptas videlicet ab illo loco ubi Boukele brok cadit in Gorbroke et sic per Gorbroke sursum in Gordenehened et sic extransverso in mossam descendendo in Ossellache et sic per Ossellache descendendo iterum in Gordbroke Tenendam et habendam dicto Roberto et heredibus suis vel suis assignatis exceptis magnatibus nobis majoribus seu potentioribus viris religiosis et Judeis de nobis et successoribus nostris libere quiete bene et in pace infra villam et extra cum omnibus libertatibus pertinentiis communis et aisiamentis dicte terre pertinentibus Reddendo inde annuatim monachis nostris de Kersale qui pro tempore ibi fuerint dimidiam marcam argenti die Sancti Oswaldi regis Et predictus vero Robertus tactis sacrosanctis juravit et heredes sui jurabunt quod fidelitatem servabunt domui de Lenton et monachis de Kersale tam in solucione firme quam in ceteris memoriis Et etiam dictus Robertus concessit monachis nostris de Kersale corpus suum apud Kersale sepeliendum et cum corpore suo tertiam partem omnium bonorum suorum Ut autem hec nostra donatio perpetue firmitatis robur obtineat eam presenti scripto serie et sigilli nostri appositione duximus roborandum Hiis testibus domino Galfrido de Chetham Ricardo de Trafford Roberto de Biron Roberto de Shoresworth Willelmo de Heton Radulfo de Ancoates Hugone de Hasell[ham] Willelmo de Drilisden et pluribus aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter