utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840053

Charter
Charter Number: 05840053
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Foundation
Date: 1189 - 1196
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus Sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod ego Robertus filius Henrici concessu heredis mei dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Deo et ecclesie beati Nicholai de Burscogh et canonicis ibidem Deo regulariter Seruientibiis in puram et perpetuam elemosinam terram illam que est in capite de Burscogh per diuisum terre Stephani calui usque Egacras inter magnam viam de Wirplesmos et riuulum de Egacras vsque ad diuisum inter Ormeschirche et brakenesthweit et sic vsque ad Scarth et de Scarth vsque ad Westhefd vsque in riuulum de Scakeresdaleliefd et sic per riuulum vsque ad vadum qui vadit de Altona vsque ad vrltonam et de vado illo in transuersum vsque ad diuisum inter Gaufridum Trauers et Stephanum caluum et totum nemus de Grittebi cum exsartis circumiacentibus Scilicet terram Roberti carpentarij cum brakenestweit et terram Ricardi Junionis filii Roberti et Anabille sponse sue cum terra Mathei filii Baldewini Dedi eciam eis totam villam de Mertona cum omnibus suis pertinenciis in bosco in plano in pratis in pascuis cum Tharlescogh et omnibus aliis asiamentis Et concessi eis vt habeant curiam suam plenarie cum omnibus libertatibus quas ego ipse habeo Et dedi eis ecclesiam de Ormeschirche cum omnibus pertinencijs suis et ecclesiam de Hutona cum omnibus pertinencijs suis et ecclesiam de fflixtona cum omnibus pertinencijs suis Concessi eciam ad necessaria predictorum canonicorum Molendinum de Lathum et omnia molendina de meo dominico tam ea que facienda sunt quam ea que iam facta sunt Communitatem quoque exituum pascuorum et pessuum omnium nemorum meorum canonicis et hominibus eorum concedo Dedi eciam eis locum Sancti Leonardi de Cnusleu cum pertinencijs suis et materiem lignorum omnium nemorum meorum canonicis et hominibus eorum preter burgechou concedo Totam istam predictam elemosinam ab omnibus consuetudinibus placitis et querelis et inquietudinibus ita solutam et quietam et liberam esse concedo sicut vlla elemosina liberior et solucior dari debet vel potest Hanc itaque elemosinam ego et heredes mei defendemus de forinseco seruicio apud dominos nostros Hanc vero elemosinam feci pro anima Henrici regis senioris et regine et pro anima Henrici regis iunoris et pro anima Johannis Comitis de Mortune et pro anima mea et vxoris mee et pro animabus patris mei et matris mee et omnium antecessorum et successorum meorum Quicunque vero hanc elemosinam adauxerit vel manutenuerit per participacionem illius ecclesie beneficiorum consequatur regna celorum Qui vero in aliquo violanerit vel infringere temptauerit cum diabolo et angelis eius eternis subiaceat penis nisi ad emendacionem et satisfactionem venerit Hiis testibus Roberto Archidiachono Cestrie Henrico Priore de Norton Petro Capellano de Bury Willelmo capellano de Sancto Leonardo Patricio de Prestecote Ricardo filio Henrici Ricardo Walensi Henrico Trauers Roberto filio Ricardi et Ricardo fratre eius Henrico de Radecliue Gilberto filio Walthef et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter