utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840067

Charter
Charter Number: 05840067
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1189 - 1194
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibiis quam futuris quod ego Hugo Bussel dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Ricardo filio Hutredi totas Normalas cum omnibus pertinentiis suis pro Homagio suo et servitio libere et quiete integre et honorifice in bosco [in plano] in viis in semitis in aquis in molendinis in ecclesiis in piscariis in vivariis in mariscis in stagnis in marris et in omnibus rebus et libertatibus que ad Antecessores meos pertinebant et ad me pertinent sibi et heredibus suis de me et heredibs [meis] tenendas reddendo annuatim unam marcam argenti pro omni servitio quod ad me pertinet saluo forinseco servitio Pro hac autem concessione dedit mihi predictus Ricardus quinque marcas argenti et unum cothurnum Hiis testibus Ricardo de Vernun tunc existente vicecomite de Lancastria Benedicto Gernet Wareno de Lancastria H[enrico] filio suo Rogero fratre suo Waltero filio Osberti Roberto de Vilers Gospatricio de Samlisburi Rogero et Ricardo filiis ejus Gilberto de Kiuerdale Alexandro ejus filio Geroudo de Claiton Ada de Hoctoun Willelmo filio Alani Radulpho de Stanidis Siwardo de Longetre Waltero de Hedelintona Ada de Chernoc Waltero de Parlis Hugone fratre suo ceteris quam pluribus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter