utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840068

Charter
Charter Number: 05840068
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Release
Date: 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Hugo Bussel et heredes mei quietam clamauimus Rogero de Lacy Constabulario Cestrie et heredibus suis baroniam de Penwertham cum omnibus pertinenciis suis tam in militibus et liberis hominibus quam in omnibus ad predictam baroniam pertinentibus in comitatu et extra comitatum et in omnibus locis Et pro hac quieta clamacione predictus Rogerus de Lacy adquietauit me erga dominum Regem de CCC marcis et decem marcis Et ego Hugo et heredes mei nullam decetero poterimus mouere questionem super predicta baronia aduersus predictum Rogerum de Lacy vel heredes suos Et ut hec quieta clamacio rata et inconcussa perseueret ego et heredes mei eam tenendam affidauimus et iuramento confirmauimus et sigilli nostri apposicione roborauimus Hiis testibus Simone de Pateshul Gileberto filio Reinfredi tunc vicecomite Lancastre Rogero de Monte begonis Willelmo butilario Henrico de Redeman Hugone dispensatore Thoma fratre eius Colino de quatre mares Ada Dutton Galfrido Dutton Willelmo de bello Monte Willelmo de Lunguilers Girardo de Cleiton Ricardo Phitun Turstano banastre Ada de Hocton Et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter