utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840069

Charter
Charter Number: 05840069
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Release
Date: 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Robertus Buissell salutem Noueritis me in ligia potestate mea et propria voluntate mea dedisse et concessisse et quietam clamasse de me et heredibus meis imperpetuum Rogero de Lascy Constabulario Cestrie totam terram meam de Penwertham cum omnibus pertinenciis suis tam in dominicis quam seruiciis sine vllo retenemento cum toto iure meo quod in ea habeo vel habere debeo tam infra Comitatum Lancastrie quam extra Tenendam et habendam in capite de domino Rege Anglie et heredibus suis illi et heredibus suis Ita quod ego Robertus et heredes mei imposterum aliquod clamium uel ius non possumus habere vel debemus in predicta terre cum pertinenciis Et pro hac donacione et concessione et quieta clamancia predictus Rogerus me adquietauit versus dominum meum Johannem Regem Anglie de trescentis et decem marcis argenti Quare volo quod predictus Rogerus et heredes sui habeant et teneant totam predictum terram cum omnibus pertinenciis suis sine vllo retenemento de domino Johanne Rege Anglie et heredibus suis in capite quietam de me et heredibus meis imperpetuum Hiis testibus R[annulfo] Comite Cestrie Eustachio de Vescy Petro de Brus Gilleberto filio Reinfridi Roberto Walensi Henrico de Redeman Willelmo filio Swein Willelmo de Winequike Turstano Banastre Adam Banastre Jordano de Sancta Maria Thoma Dispensatore Adam de Dutton Galfrido de Dutton Willelmo de Bello Monte Baldewino de ffossa Laurencio de Wilton clerico
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter