utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840074

Charter
Charter Number: 05840074
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1135 - 1141
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ilbertus de Lacy dedi concessi et hac presenti Carta mea confirmavi et incartavi Radulfo le Rouse et heredibus suis imperpetuum pro homagio et servitio suo magnam Mitton Haghton magnam Merlay Twisleton v bovatas terre in Potreton et ij bovatas terre in Cliderhou cum suis pertinenciis in Cliderhou per servicium dimidii feodi militis unius Illud concede quod Aufray dedit ei in Dounum cum suis pertinenciis ad terram illam scilicet xj partem unius feodi militis Et dedi eidem Radulfo fratri meo veterem boscum et siccum capiendum in Bouland Sapeden et Penelton Wode sine deliberacione forestarii ad comburendum et edificandum in dictis Maneriis quumcunque pro commodo suo voluerit cum communi Chacea ad omnimoda Animalia Salvagia inter le Granegrete et le Rishihiles et le Wittershedeles et le Imynpell Tenendas et habendas omnes predictas terras et tenementa et feoda et hereditates predicto Radulfo fratri meo et heredibus suis imperpetuum libere et quiete quam aliqua tenementa possunt dari seu feoffari Et ego vero predictus Ilbertus et heredes mei totum predictum donum meum predicto Radulfo fratri meo et heredibus suis in omnibus contra omnes imperpetuum warantizabimus Et hujus facti sunt testes cum sigillo meo Robertus Pictauus Willelmus filius Aldelini Willelmus de Rainuill Hernacius filius eius Lambertus medicus de Cliderhou Ricardus Carduieil Meldus de Ed Duermell Bar Auardus frater eius Codwinus de Colsteone et Willelmus Elemosinarius de Lancastre
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter