utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840081

Charter
Charter Number: 05840081
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Ricardus Dei gratia Rex anglie [Dux Normannie et Aquitanie et Comes Andegavie Archiepiscopis Episcopis Abbatibus Comitibus Baronibus Justicariis Senescallis Vicecomitibus fforestariis et] omnibus [balliuis et fidelibus] suis salutem Volumus et concedimus et presenti carta confirmamus quod Gilebertus filius Rogeri filii Reinfridi et heredes post eum habeant et teneant ita Integre libere et quiete totam forestam suam de Westmerieland et de Kendale et de Furneise sicut Willelmus de Lancastre filius Gileberti eam umquam melius et integrius liberius et quiecius tenuit et habuit et per easdem diuisas et quod habeant forestam illam quam dedimus eidem Gileberto et heredibus suis in Kendale cum sex libratis terre Ita bene integre libere et quiete sicut Nigellus de Albeni eam umquam melius integrius liberius et quiecius habuit et tenuit Volumus et concedimus quod id quod wastum fuit in Boscis de Westmerieland et de Kendale tempore prefati Willelmi de Lancastre filii Gilberti totum id adbuc wastum sit excepta purprestura facta per licentiam et consensum dominorum feodi de Kendale et de Westmerieland Quare uolumus et firmiter precipimus quod nullus iniuste forisfacere presumat ipsi Gileberto uel heredibus suis de supra nominatis super forisfacturam nostram decem librarum Testibus Willelmo Comite de Arundel et Multis aliis [Datum apud Euerun xv die Aprilis anno regni nostri primo]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter