utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840082

Charter 05840082
Charter Number: 05840082
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus Dei gratia Rex Anglie [Dux Normannie Aquitanie et Comes Andegavie Archiepiscopis Episcopis Abbatibus Comitibus Baronibus Jusficariis vicecomitibus senescallis prepositis et] omnibus [ministris et] fidelibus suis salutem Sciatis nos dedisse et concessisse et presenti Carta nostra confirmasse Gileberto filio Rogeri filii Reinfr[edi] et heredibus suis unam Carrucatam terre in Leuenes cum piscaria eiusdem uille et quatuor carrucatas terre in Farletone et in Betene et quatuor carrucatas terre in Prestona et in Holm et duas carrucatas terre in Berton et unam carrucatam terre in Hennecastre et unam carrucatam terre in Prestona et tres carrucatas terre in Loppetona et unam piscariam que ad easdem terras pertinet pro homagio et seruitio suo et pro centum libris Esterlingorum quas nobis dedit Scilicet ei et heredibus suis tenendas de nobis et heredibus nostris in feodo et hereditate cum omnibus pertinentiis suis per seruitium j militis pro omni seruicio Quare uolumus et firmiter precipimus quod predictus Gilebertus et heredes sui habeant et teneant predictas terras de nobis et heredibus nostris in feodo et hereditate bene et in pace libere et quiete et honorifice cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus in Ecclesiis in Bosco et plano in uiis et semitis piscariis et viuariis in stagnis et aquis et Molendinis in pratis et pasturis in Burgo et extra Burgum et in omnibus locis liberas et quietas de Geldo et Denegeld et de Noutegeld et de Horngeld et de Blodwithe et Frithwita et de leirwitha et ferdwita cum soca et saca et Tol et Theam et Infangenethief et cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus que ad easdem terras pertinent Testibus H[ugone] Dunelmensi Episcopo et Multis aliis Is erat tenor carte nostre in primo sigillo nostro Quod quia aliquando perditum fuit et dum capti essemus in Alemannia in aliena potestate constitutum mutatum est Huius autem Innouationis testes sunt hij H Sar[isberiensis] episcopus Viuianus Archidiaconus Derebiensis R J et B capellani
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter