utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840088

Charter
Charter Number: 05840088
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1179
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus Dei gratia Rex Anglie et Dux Normannie et Aquitanie et Comes Andegavie Archiepiscopis Episcopis Abbatibus Prioribus Comitibus Baronibus Justiciariis Vicecomitibus et omnibus Ministris et fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse ac presenti carta mea confirmasse Burgensibus meis de Prestona omnes easdem libertates et liberas consuetudines quas dedi et concessi Burgensibus meis de Nouo Castello subtus limam Quare volo et firmiter precipio quod predicti Burgenses mei de Prestona habeant et teneant bene et in pace libere et quiete plenarie integre et honorifice infra Burgum et extra Burgum omnes easdem libertates et liberas consuetudines salua iusticia mea quas Burgenses de Nouo Castello subtus limam habent sicut predictis Burgensibus de Nouo Castello concessi et carta mea confirmaui Testibus G[alfrido] E[liensi] J[ohanne] Norwycensi Episcopis Godefrido de Lucy Comite Willelmo de Mandiuill Rannulfo de Glanuill Hugone de Creissi Radulfo filio Stephani Bertranno de Verdun Hugone de Lacy apud Wyntoniam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter