utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840091

Charter
Charter Number: 05840091
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1189 - 1194
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Johannes Comes Morton Justiciariis Vicecomitibus Ballivis Ministris et omnibus fidelibus et amicis suis ffrancis et Anglicis qui sunt et qui venturi sunt salutem Sciatis me concessisse et hac Carta mea confirmasse omnibus militibus et omnibus thengis et omnibus libere tenentibus qui manent in foresta mea de honore de Lancastre quod possint nemora sua propria assartare et vendere et dare et in eis herbergiare pro voluntate sua sicut in feodo suo et de eis suas voluntates facere absque omni calumpnia mei vel heredum meorum vel Ballivorum meorum Concessi eciam eis quietanciam Rewardi de foresta Preterea concessi eis canes suos et venatum leporis et wlpis et omnium aliarum bestiarum preterquam cervi et cerve et porci silvestris et laye et caprioli per totam dictam forestam extra dominicas hayas meas Quare volo et firmiter precipio quod omnes predicti milites thengi et libere tenentes et heredes sui post ipsos omnes predictas libertates habeant de me et heredibus meis bene et in pace Et prohibio ne quis Ballivorum meorum vel aliquis alius eos inde desturbet Et pro hac mea concessione dederunt michi Quingentas libras argenti Testibus Rogero de Planes Willelmo de Bucheto Rogero de Novo Burgo Ingeramo de Preles Johanne de Nevilt David Walensi Magistro Petro de Littelbure apud Saleford
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter