utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840098

Charter
Charter Number: 05840098
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1194
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Ricardus Dei gratia Rex Anglie Dux Normannie Aquitanie Comes Andegavie Archiepiscopis Episcopis Abbatibus Comitibus Baronibus Justiciariis Vicecomitibus Baillivis Ministris et omnibus fidelibus suis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis nos dedisse et presenti Carta confirmasse Teodbaldo Walteri pro homagio et seruicio suo totam Agmundernesse cum omnibus pertinentiis suis et omni Integritate sua tenenda de Nobis et heredibus nostris sibi et heredibus suis per seruicium feodi trium Militum pro omni seruicio Scilicet villam de Preston cum omnibus pertinentiis suis et totum Dominicum quod ad ipsam villam pertinet cum omnibus aliis dominicis nostris que ad Agmundernesse pertinent cum omnibus pertinentiis suis et totum seruicium Militum qui tenent de feodo de Agmundernesse per seruicium Militare et totum seruicium libere tenencium in Agmundernesse Preterea dedimus et concessimus eidem Teodbaldo et heredibus suis totum Wapente de Agmundernesse cum omnibus placitis et totam Forestam de Agmundernesse cum tota venacione et cum omnibus placitis de Foresta Omnia autem prenominata dedimus et concessimus prefato Tebaldo et heredibus suis habenda et tenenda adeo plenarie et Integre sicut illa unquam melius plenius et integrius habuit Bone memorie Pater noster Rex Henricus exceptis placitis et querelis tamen que ad Regiam coronam pertinent Quare uolumus et firmiter precipimus quod prefatus Tedbaldus et heredes sui post eum habeant et teneant totam predictam terram et omnia prescripta tenementa de nobis et heredibus nostris sibi et heredibus suis bene et in pace libere et quiete integre plenarie et honorifice in Bosco et plano in pratis et Pascuis In viis et semitis in Aquis et Molendinis in stagnis In viuariis et Piscariis in Turbariis et Moris Maris et Mariscis in Sicco et Madido in Wrecco Maris in Nundinis et Mercatis cum aduocationibus ecclesiarum et capellarum et cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis per iam dictum seruicium Testibus Huberto Cantuariensi Archiepiscopo H[ugone] Dunelmeusi G[ilberto] Roffensi Episcopis Rannulfo Comite Cestrie Comite Rogero Bigot Comite Dauid Willelmo de Sancte Marie ecclesia Archidecano de Wiltesira Willelmo Marescallo Galfrido filio Petri Hugone Bardulf Galfrido de Say Roberto de Tresgoz Willelmo de Stagno Roberto de Quenci Datum per manum Willelmi Elyensis Episcopi Cancellarii nostro Apud Wintoniam xxij die Aprilis scilicet Die veneris proxima post coronationem nostram Anno Regni nostri Quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter