utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840102

Charter
Charter Number: 05840102
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Release
Date: 1216 - 1220
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filijs tam presentibus quam futuris Matilda de Stiueton filia Helie de Stiueton salutem in Domino Noveritis me dedisse concessisse et quietam clamasse totam terram de Medlar cum molendino de Grenhole et omnibus pertinentiis suis et cum homagio et seruicio Ade de Cornai et heredum suorum quam Helias de Stiueton pater meus mihi in obitu suo dedit et in testamento reliquit et omne jus quod habui vel habere debui in prenominata terra et pertinentiis suis Gilberto filio Rogeri filii Reinfridi et heredibus suis apud Kirkbi in plena curia sua coram Henrico de Redman tunc tempore senescallo et aliis probis hominibus suis quiete integre sine aliquo retenemento de me et heredibus meis inposterum pro septem marcis quas mihi dedit presenti in curia in vrgenti negotio meo Ut autem hec quieta clamantia rata et inconcussa inposterum permaneat illam sigilli mei munimine roboraui Hiis testibus Lamberto de Bussei Ada filio Rogeri Gilberto de Lancastre Willelmo de Windeshore Rogero de Burton Willelmo filio Walthevi Gamel Forestario Ricardo de Arten Benedicto Gernet Radulfo de Stiueton Letia Johanne fratribus et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter