utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840103

Charter
Charter Number: 05840103
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1220
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Gilbertus filius Rogeri filii Reinfridi dedi et concessi et hac carta mea confirmaui Reinero de Stiueton pro homagio et seruicio suo totum tenementum quod habui in Middelharg tam in dominicis quam in redditibus et in seruiciis cum molendino de Grenol et cum omnibus aliis pertinentiis suis et preterea homagium Ade de Cornay et heredum suorum cum servicio suo habendum et tenendum ipsi Reinero et heredibus suis de me et heredibus meis libere quiete et honorifice per seruicium unius libri cumini singulis annis reddendum mihi et heredibus meis ad Nativitatem beati Johannis Baptiste pro omni seruicio et exactione ad me et heredes meos pertinente saluo forinceco seruicio Et sciendum quod Ego Gilbertus et heredes mei debemus aquietare predictis Reinero et heredibus suis [annuatim] de octo solidis Esterlingorum qui debentur Domino Regi de predicta terra Ego vero et heredes mei warrantizabimus predicto Reinero et hominibus suis totam predictam terram cum omnibus pertinentiis suis sicut [predictum est contra] omnes homines Testibus Henrico de Redeman Lamberto de Bussei Ada de Yeland [Ada filio Rogeri] Gilberto de Lancastre Radulfo de Bethum Magistro Radulfo de Kancia Willelmo de Carlton Ricardo de [] Gilberto de Gerstang Stephano de Wellen[si] Ada clerico et multis alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter