utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05850001

Charter Number: 05850001
Cartulary Title: Charters of Byland Abbey relating to the Grange of Bleatarn, Westmorland
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1158 - 1167
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Eboracensi archiepiscopo et toti capitulo sancti Petri et omnibus sancte ecclesie filiis Torfinus filius Roberti salutem Sciatis me dedisse et hac mea carta confirmasse deo et monachis sancte Marie de Bellal in perpetuam elemosinam dimidium terre illius de Wardecopp quo comprehenditur per has divisas ab occidentali parte Edene scilicet sicut vadit siic ille qui descendit de Faldebergha et transit per medium Skermund et intrat in Edenam et inde sicut Edena currit usque ad vetus fossatum quod eat divisa inter Ormesheved et Wardecop et inde sicut ipsum fossatum ascendit et vadit ultra Thurgarberch et descendit in Hornegile et sic sursum per Wlvesdalebec usque ex adverso divisarum quas ostendi monachis a Wlvesdalebech versus orientem usque Cressekeldas et a Cressekeldis sicut rivulus ipse currit a Cressekeldis et cadit in rivulum qui venit de Blaterna et inde sursum contra ipsum rivulum usque ad propinquiorem vallem que est ab occidente de Faldebergha et inde per fundum vallis ejusdem usque ad predictum sijc de Skermund Dimidium ergo totius terre que infra has dividas continetur dedi et confirmavi deo et sancte Marie et predictis monachis in perpetuam elemosinam propriam liberam solutam et quietam ab omni terreno servitio et exactione seculari pro salute anime mee et patris et matris mee et omnium meorum Ego quoque coram capitulo sancti Petri Ebor hanc donationem confirmavi et affidavi quod hanc terram quam eis dedi in perpetuam elemosinam liberam de me et heredibus meis fideliter tenebo et warantizabo contra omnes homines ego et heredes mei Hiis testibus Roberto decano Ebor Johanna filio Letholdi Bartholomeo archidiacono et toto capitulo sancti Petri []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter