utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05850019

Charter Number: 05850019
Cartulary Title: Charters of Byland Abbey relating to the Grange of Bleatarn, Westmorland
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Eva de Warcop filia Malrewardi de Appilby salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et monachis sancte Marie de Bell[alanda] temporis viduitatis mee illam culturam terre in terrura de Warcop que iacet circa duas culturas quas ipsi habent de Iohanne Tayleboys ab orientali parte vie que vadit de Edena usque Blaternam que cultura incipit a terra ecclesie de Warcop et pertingit usque ad eandem viam Dedi etiam eis et confirmavi duas acras terre et unam perticatam in toftis ab occidentali parte terre quam ipsi habent de Ricardo Trodherai Hanc autem terram dedi Deo et predictis monachis in puram et perpetuam elemosinam propriam liberam solutam ab omni terreno servitio et exactione seculari ad faciendum quicquid inde facere voluerint imperpetuum pro salute anime mee et patris et matris mee et omnium antecessorum et heredum meorum Et ego affidavi pro me et heredibus meis quod nos manutenebimus et warantizabimus predictam terram prefatis monachis fideliter et sine malo ingenio contra omnes homines imperpetuum Hiis testibus Gervasio capellano de Warcop Galfrido senesc[allo] de Watheby []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter