utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05850028

Charter Number: 05850028
Cartulary Title: Charters of Byland Abbey relating to the Grange of Bleatarn, Westmorland
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ebor[acensi] archiepiscopo totique capitulo sancti Petri et omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris Agnes filia Torphini de Watheby salutem Sciatis me dedisse et concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et monachis sancte Marie de Bellalanda totam partem meam de terra quam Wallevus de Bereford habuit in dominico in Warcop et illas duas bovatas terre cum pertinentiis quas Galfridus Ruffus et Gille tenuerunt de eodem Wallevo in predicta villa et totam partem meam terre illius que vocatur Sigeridehuses cum toftis et croftis cum messuagiis et redditibus et communiis plenarie in boscis et planis in pratis et pasturis in viis et semitis et in omnibus aliis aysiamentis et libertatibus infra villam et extra sine ullo retinemento Dedi etiam predictis monachis totam partem meam in molendino de Warcop Hec omnia autem dedi et concessi Deo et predictis monachis tempore viduitatis mee in perpetuam elemosinam liberam solutam et quietam ab omni terreno servitio et exactione seculari ad faciendum inde libere quicquid voluerint imperpetuum pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum Et ego affidavi quod ego et heredes mei manutenebimus et warantizabimus predictis monachis istam donationem contra omnes homines imperpetuum Hiis testibus Thome de Hellebek Willelmo filio Roberti Iohanne Tayleboys []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter