utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860038

Charter Number: 05860038
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1238
Date Type: Internal, Calendar, Papal

map View Map
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus archiepiscopo Eboracensi et suffraganeis eius ac dilectis filiis abbatibus prioribus decanis archidiaconis prepositis archipresbyteris et aliis ecclesiarum prelatis per Eboracensis provinciam constitutis salutem et apostolicam benediccionem Non absque dolore cordis et plurima turbacione didicimus quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissoluitur et canonice sentencie severitas enervatur ut viri religiosi et hii maxime qui per sedis apostolice privilegia maiori donati sunt libertate passim a malefactoribus suis iniurias sustineant et rapinas dum vix invenitur qui congrua illis proteccione subveniat et pro fovenda pauperum innocencia se murum defensionis opponat Specialiter autem dilecti filii abbas et fratres monasterii de Melsa Cysterciensis ordinis Eboracensis dioecesis tam de frequentibus iniuriis quam de ipso cotidiano defectu iusticie conquerentes universitatem vestram litteris pecierunt apostolicis excitari ut ita videlicet eis in tribulacionibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere quod ab angustiis quas sustinent et pressuris vestro possint presidio respirare Ideoque universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatinus illos qui possessiones vel res seu domos predictorum fratrum irreverenter invaserint aut ea iniuste detinuerint qui predictis fratribus ex testamento decedencium relinquuntur seu in ipsos fratres vel eorum aliquem contra apostolice sedis indulta sentenciam excommunicacionis aut interdicti presumpserint promulgare vel decimas laborum de possessionibus habitis ante concilium generale aut quod susceperunt eiusdem ordinis instituta seu de nutrimentis animalium ipsorum spretis apostolice sedis privilegiis extorquere monicione premissa si laici fuerint publice candelis accensis singuli vestrum in ecclesiis et dioecesibus vestris excommunicacionis sentencia percellaris si vero clerici vel canonici regulares seu monachi fuerint eos appellacione remota ab officio et beneficio suspendatis neutram relaxa turi sentenciam donec predictis fratribus plenarie satisfaciant et tam laici quam clerici seculares qui pro violenta inieccione manuum in fratres ipsos vel ipsorum aliquorum anathematis vinculo fuerint innodati cum dioecesani episcopi litteris ad sedem apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolvi Datum Laterani xvj kalendas Ianuarii pontificatus nostri anno xij
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter