utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860086

Charter Number: 05860086
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1228
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Walterus de Grai Eboracensis archiepiscopus Anglie primas salutem in Domino Noveritis nos concessisse dedisse et presenti carta nostra confirmasse Deo et Monachis ecclesie Sancte Marie de Melsa xx et duas bovatas terre cum omnibus pertinenciis in Waghena illas scilicet quas clamavimus aliquando versus Ricardum abbatem eiusdem loci in curia domini regis Tenendas et habendas in perpetuam elemosinam reddendo inde nobis et successoribus nostris annuatim apud Beverlacum c solidos ad duos terminos scilicet quinquaginta solidos ad Pentecosten et quinquaginta ad festum Sancti Martini in Yeme pro omni servicio exaccione et demanda Et sciendum quod si dicti monachi cessaverint ad aliquem terminum a solucione predicti redditus bene licebit nobis et successoribus nostris distringere predictos monachos per catalla in predicta terra inventa usque ad plenam solucionem euisdem redditus Et ut hec mea concessio et donacio stabile et firma permaneat presenti carte sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus Johanne abbate de Fontibus Rogero decano Ebor G precentore R cancellario W thesaurario J subdecano canonicis Eboracensis ecclesie et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter