utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860087

Charter Number: 05860087
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1228
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in quinque septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis tercio decimo coram H[uberto] de Burgo comite Kanc iusticiario Anglie Martino de Pathill Thoma de Multon Roberto de Lexinton Thoma de Kamvill iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Walterum archiepiscopum Ebor petentem per Adam de Stavelay positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Ricardum abbatem de Melsa tenentem per fratrem Nicholaum de Ridal positum loco ipsius abbatis ad lucrandum vel perdendum de viginti et duabus bovatis terre cum pertinenciis in Wagna Unde recognicio magne assise summonita fuit inter eos in eadem curis scilicet quod predictus abbas recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius archiepiscopi et ecclesie sue de Ebor Et pro hac recognicione fine et concordia idem archiepiscopus concessit predicto abbati totam predictam terram cum pertinenciis habendam et tenendam eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Melsa de predicto archiepiscopo et successoribus suis et ecclesie Ebor in perpetuum reddendo indo per annum c solidos sterlingorum apud Beverlacum ad duos terminos scilicet ad Pentecosten quinquaginta solidos et ad festum Sancti Martini in Hyeme quinquaginta solidos pro omni servicio et exaccione Et si forte contingat quod predictus abbas vel successores sui in solucione predicti redditus ad aliquem terminum cessaverint bene licebit predicto archiepiscopo et successoribus suis distringere ipsum abbatem et successores suos per catalla inventa in predicta terra usque ad pelnam solucionem predicti redditus Idem vero archiepiscopus et successores sui warantizabunt totam predictam terram cum pertinenciis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Melsa contra omnes homines in perpetuum per predictum servicium centum solidorum per annum Et sciendum quod idem abbas per predictum Nicholaum attornatum suum recognovit in eadem curis se nichil iuris habere in advocacione ecclesie de Wagane Et siquid iuris in eadem advocacione unquam habuerit illud remisit et quietam clamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua de Melsa eidem archiepiscopo et successoribus suis et ecclesie sue de Ebor imperpetuum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter