utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860088

Charter Number: 05860088
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1228 - 1233
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit R decanus et capitulum Beati Petri Eboracensis salutem in Domino Donacionem et concessionem quam venerabilis pater noster Walterus Eboracensis archiepiscopus Anglie primas fecit abbati et conventui de Melsa super terram in Wagna cum omnibus suis pertinenciis sicut in ipsius instrumento et cyrographo in curia domini regis super hoc confecto plenius continetur nos ratam habentes et gratam ipsam nostro consensu corroboravimus et presentis scripti nostri patrocinio communimus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter