utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860090

Charter Number: 05860090
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1303
Date Type: Internal, Calendar, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Thomas Dei gracia Ebor archiepiscopus Anglie primas dilectis in Christo filiis abbati et conventui de Melsa Cysterciensis ordinis nostre diocesis salutem graciam et benediccionem In odorem suavitatis memorie nostre occurrunt religionis vestre fervor vestreque devocionis affectus necnon et grata pietatis opera que circa Christi pauperes et in confluencium ad vos hospitum suscepcione in vestro servatis monasterio quos non sucipere sine subtraccione debite hospitalitatis quandoque plerumque vero sine vestri monasterii iactura inevitabili non potestis Occurrunt etiam quod a multis retro temporibus estis ere alieno onerati graviter et depressi adeo quod non est spes quod absque subvencione aliunde vobis graciose concessa aliquibus temporibus respirare possitis Et quia propter predicta oportet grandia sumptuum onera vos subire ac terra vestre de quibus pro maiori parte vivitis deductis resumpcionibus ipsarum et etiam redditus vestri vestris et monasterii vestri necessitatibus minus sufficientes redduntur nos premissis motivis et aliis causis pluribus coram nobis propositis de quibus notorie nobis constat intime ponderatis caritative compuncti et credentes divine pietati fore acceptum si per nostrum auxilium vestris inopie et necessitatibus in premissis valeat subveniri et caritativa opera in vestro monasterio multiplicentur et ferveant iugiter in futurum ad vestram et Christi pauperum ad vos confluencium sustentacionem hospitum suscepcionem debitorum et onerum vobis multipliciter incumbencium exoneracionem et supportacionem depressi status vestri monasterii reparacionem divinique cultus et sancte religionis et aliorum caritativorum operum in vestro monasterio perpetuo observandorum continuum incrementum ecclesiam de Naffreton nostre diocesis cuius ecclesie ex dono et concessione dilecti filii domini Henrici de Percy militis veri patroni existitis cum omnibus appendiciis iuribus et pertinenciis suis presentibus et futuris in uberiorem sustentacionem vestram vobis et vestro monasterio ex causis premissis veris et legitimis in usus proprios decedente domino Randulfo de Wygenton nunc possessioni incumbente eiusdem vel vivi suo cedente pro nobis et successoribus nostris perpetuo possidendam et vestris usibus propriis imperpetuum profuturam auctoritate pontificali concedimus et donamus atque presentis scripti patrocinio confirmamus Ordinantes quod dicto Radulfo decedente ut premittitur vel cedente per vicarium perpetuum eidem ecclesie ydonee serviatur qui curam habeat animarum residereque in ea personaliter teneatur Ad quem librorum vestimentorum et aliorum quorumcunque ornamentorum ecclesie sustentacionem et renovacionem et cum opus fuerit provisionem postquam illa sufficiencia hac prima vice per vos sibi liberata fuerint decernimus pertinere Cuius vicaria per nos et successores nostros persone ydonee ex hac ordinacione nostra successive cum vacaverit conferenda in viginti marcis sterlingorum consistat per vos apud Naffreton vicario qui pro tempore fuerit ad quatuor anni terminos per porciones equales solvendis videlicet ad festa Sancti Michaelis Natalis Domini Pasche et Nativitatis Sancti Johannis Baptiste Solucione prima porcionis huiusmodi incipiente tempore cuiuslibet vicarii qui pro tempore fuerit in illo festo dictorum terminorum quod post collacionem sibi factam et institucionem suam primo evenire continget Consistat etiam in uno denario missali pro quolibet funere presente oblato et habeat vicarius quecunque sibi legantur ex devocione fidelium et suas vigilias pro labore et denarios qui in nupciis ad ostium ecclesie solent offerri Habeat etiam de solo ecclesie unam bavatum terre cum communa pasture et aliis suis iuribus et pertinenciis universis de cuius fructibus aut de animalibus suis decimam nullam solvat Item habeat ortum et amplam ac competentem aream in qua aulam cameram coquinam stabulum et grangiam competentes eidem vestris quamcito fieri potent vel saltem infra annum construi sumptibus faciatis ita quod idem vicarius pro defectu decentis habitaculi non incurrat verecundiam seu iacturam Ad quarum domorum vel alicuius earum sustentacionem refeccionem vel reparacionem in posterum vicarius et successores sui inperpetuum teneatur Et si in solucione alicuius porcionis de predictis per octo dies defeceritis volumus et ordinamus quod ad solucionam dupli porcionis huiusmodi tociens teneamini quociens deficere vos continget Quod si duplum non solveritis infra quindenam sequentem liceat vicario auctoritate nostra non obstante reclaracione vestra manus ad totum altaragium extendere et omnes obvenciones libere occupare ac etiam in usus proprios convertere quousque tam de pensione quam de dupbo sibi fuerit satisfactum In oneribus autem tam ordinariis quam extraordinariis agnoscendis vicarius quartam partem dumtaxat taxacionis subeat cuiuscumque de dicta ecclesia dum integra erat facte seu in posterum ut de integra faciende et vos tres partes taxacionis eiusdem perpetuis temporibus agnoscatis Preterea volumus et decernimus ordinando quod liceat vobis cedente vel decedente prefato Radulfo possessionem ecclesie eiusdem ingredi et nancissi nostro vel archidiaconi loci seu officialis sui assensu minime requisito salva attamen nostra et nostre Ebor ecclesie in omnibus dignitate In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Datum apud Munketon iuxta Rypon ij idus Maii anno gracie mccc tercio et pontificatus nostri quarto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter