utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860092

Charter Number: 05860092
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1309
Date Type: Internal, Calendar, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Willelmus permissione divina Ebor archiepiscopus Anglie primas dilectis filiis abbati et conventui monasterii de Melsa Cysterciensis ordinis nostre dyocesis salutem graciam et benediccionem Dum ex cura nobis iniuncte sollicitudinis indigencium necessitatibus subvenire et inter Christi pauperas bona ecclesiastica dispensare tenemur religiosas personas in monasteriis divinis obsequiis mancipatas paupertate depressas nullatenus preterire debemus Sane celeberrime memorie dominus Edwardus quondam rex Anglie considerans quasdam possessiones vestre monasterii ex quibus magna para sustentationis vestre provenit regie dignitati fore tam acomodas quam etiam fructuosas voluit et induci vos fecit ut ipsas ei et suis heredibus pro quibusdam aliis possessionibus deberetis permutacionis titulo assignare ex qua permutacione succedente tempore casualiter et preter propositum dicti regis accidit quod non mediocriter damnificati fuistis quod advertens excellentissimus princeps dominus noster Edwardus rex Anglie filius regis predicti vestroque statui pie compaciens pro vobis affectuosas preces effudit ut si comode possemus vestram inopiam curaremus saltem in aliquo relevare Nos siquidem premissa non inmerito ponderantes ac vestre devocionis affectum grataque pietatis opera que in ipso monasterio multipliciter exercetis ad memoriam reducentes attendentes insuper quod vestrum monasterium ere alieno a non modico tempore adeo oneratum existit quod nisi mediante subsidio non potent respirare iuste movemur et inducimur vobis in tante necessitatis articulo subvenire Porro vos ecclesiam parochialem de Skypse nostre diocesis cuius estis patroni et ipsius ecclesie perpetuam vicariam iusque patronatus et quicquid iuris habetis in eis pure simpliciter absolute et sponte ordinacioni nostre alte et basse submittere curavistis prout in litteris vestris super hoc confectis plenius continetur Habito itaque super premissis cum capitulo nostro diligenti et solempni tractatu discussis que examinatis approbatis et admissis causis predictis nos de ipsius capituli nostri consensu unanimi predictam ecclesiam de Skypse cum omnibus fructibus redditibus et proventibus ac aliis quibuscunque ad eam spectantibus salva congrua porcione pro sustentacione vicarii prout inferius est expressum vobis et vestro monasterio in usus proprios concedimus perpetuis temporibus possidendam ita videlicet ut cedente vel decedente eiusdem ecclesie rectore possessionem eiusdem nostra auctoritate requisita et obtenta libere ingredi valeatis Vicariam autem perpetuam in predicta ecclesia cuius collacionem nobis et nostris successoribus reservamus sic duximus ordinandam quod vicarius habeat mansum pro vicaria antea deputatum et a vobis x libras sterlingorum percipiat annuatim terminis infrascriptis videlicet in octabis apostolorum Petri et Pauli quinquaginta solidos in octabis Sancti Michaelis quinquaginta solidos in festo Epiphanie Domini quinquaginta solidos et in octabis Pasche quinquaginta solidos et nichilominus capitulo nostro Ebor [] solidos sterlingorum in festo Pentecosten solvatis Decernimus quoque et statuimus ut prefatam pecuniam predictis terminis vicario qui pro tempore fuerit integraliter in predicta ecclesia de Skypse et nichilominus capitulo nostro predicto in ecclesia nostra Ebor suprascripto termino persolvatis Quod si in solucionibus supradictis aut earum aliqua in toto vel in parte quacunque cessaveritis omnes fructus redditus et proventus ex predicta ecclesia quomodo libet provenientes ipso facto volumus et decernimus sequestratos manere et ex eis per officiales seu ministros nostros et successorum nostrorum totam pecuniam in qua cessatum fuerit unacum dampnis interesse et expensis redigi in vicario supradicto ac capitulo nostro predicto prout fuerit subtracta persolvi Teneamini insuper pro singulis vicibus quibus in aliqua predictarum solucionum cessatum fuerit in centum solidis sterlingorum nostre Ebor ecclesie applicandis et nichilominus in abbatem priorem suppriorem celararium et sacristam vestros canonica monicione premissa maioris excommunicacionis sentenciam promulgamus De oneribus insuper aliis sic duximus ordinandum ut vos vestrique successores cancellum predicte ecclesie teneamini reficere quociens opus erit ac etiam de novo construere si necessitas imineat librosque et ornamenta quatenus de consuetudine patrie ad rectores vicinarum ecclesiarum pertinet ministrare vestris sumptibus et expensis Unam etiam marcam sterlingorum nomine procuracionis archidiaconi loci debitam annis singulis excolvatis Alia vero onera ordinaria vicarius supportabit extraordinaria autem inter vos et vicarium pro rata porionis cuiuslibet dividentur hanc autem ordinacionem vicarie cedente vel decedente Willelmo predicte ecclesie nunc vicario alioque canonice instituto et non ante volumus efficaciter execucioni mandari Incipiatque prima solucio vicario facienda primo termino qui ex suprascriptis occurrerit post institucionem primi vicarii subrogati Interim autem quo ad hec omnia maneant sicut hactenus manserunt xx quoque solidos nostro capitulo assignatos incipietis solvere primo festo Pentecosten postquam cedente vel decedente rectore possessionem ipsius ecclesie fueritis corporalem adepti Ceterum statuimus et decernimus quod si vos aut successores vestri nos aut successores nostros impedieritis aut procuraveritis quomodolibet impedire quominus vicariam predicta appropriacio eo ipso sit irrita et inanis Per hanc autem concessionem et alia suprascripta non intendimus iurisdiccioni episcopali aut archidiaconali aliqualiter derogare In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Datum apud Wylton vicesimo octavo die Marcii anno gracie mccc nono et pontificatus nostri quarto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter