utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860099

Charter Number: 05860099
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1295
Date Type: Internal, Feast, A.D., Regnal
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Pateat universis per presentes quod nos capitulum Beati Iohannis Beverlaci inspeximus cartam quam magister Ricardus de Otringham clericus rector ecclesie de Schelford Elyensis dyocesis fecit abbati et conventui de Melsa in hec verba [] Quas quidem donacionem et concessionem et cartam in omnibus suis articulis coniunctim et divisim pro nobis et successoribus nostris dictis abbati et conventui et eorum successoribus confirmamus ratificamus et approbamus imperpetuum per presentes concedente[s] eisdem abbati et conventui et eorum successoribus quod ipsi et eorum successoribus quod ipsi et eorum successores omnia et singula in predicta carta predicti magistri Ricardi contenta habere et tenere possint sibi et successoribus suis libere quiete integre et in pace inperpetuum absque impedimento seu perturbacione nostra aut successoribus nostrorum quorumcunque statuto de terris et tenementis ad manum mortuam non ponendis nuper edito non obstante In cuius rei testimonium huic scripto confirmacionis nostre sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus magistris Waltero de Glovernia Roberto de Pikering Henrico de Karleton canonicis Beverlaci et aliis multis Datum apud Beverlacum die Lune proxima post festum Sancti Hylarii anno Domini millesimo cc nonagesimo quarto et regni regis Edwardi regis Henrici xx tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter