utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860101

Charter Number: 05860101
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1235
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta coram domino W de Ebor et sociis eius iusticiariis itinerantibus anno gracie mccxxxv apud Beverlacum inter abbatem et monachos de Melsa ex una parte et capitulum et canonicos Beverlaci ecclesie ex altera super Willelmo de Wagn nativo dictorum abbatis et monachorum scilicet quod idem abbas et monachi mutuo caritatis intuitu et perpetue pacis obtentu concesserunt et quietum clamaverunt dictis capitulo et canonicis prefatum Willelmum de Wagn nativum suum cum tota sequela sua de corpore suo procreata vel procreanda imperpetuum Et pro hac concessione et quieta clamacione dederunt dicti canonici dictis abbati et monachis duas marcas argenti tali tamen condicione quod ab hac die et deinceps neutra pars alterius nativum quavis occasione recipiet ad tuendum protegendum vel aliqua racione manutenendum sine evidenti licencia et perspicua voluntate partis alterius Huic finalis concordie composicionem firmiter observandam ultraque pars fideliter promisit et ad maiorem securitatem sigilla sua auctentica huic scripto apposuit in testimonium Hiis testibus domino Ricardo de Vescy magistro Symone de Evesham et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter