utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860102

Charter Number: 05860102
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1308 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis ad quos presens carta pervenerit capitulum Beati Iohannis Beverlaci salutem in Domino Cum Willelmus de Walecote feoffare proposuerit religiosos viros abbatem et conventum de Melsa de quodam crofto in Arnehale iacente ex parte australi grangie dictorum abbatis et conventus quod quidem croftum de nobis immediate tenetur volentes feoffamento huiusmodi quantum in nobis est auctoritatem prestare concedimus pro nobis et successoribus nostris quod predicti abbas et conventus croftum predictum cum pertinenciis non obstante statuto de terris et tenementis ad manum mortuam non ponendis edito licite ingredi et sibi et successoribus suis imperpetuum absque impedimento vel calumpnia nostri vel successorum nostrorum tenere possint iuxta formam feoffamenti predicti Willelmi eis inde facti vel faciendi salvis nobis et successoribus nostris serviciis si que inde debentun In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus dominis Waltero de Faucunberg Iohanne de Sutton Iohanne de Ruda et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter