utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860103

Charter Number: 05860103
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1307
Date Type: Internal, Calendar, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Memorandum quod sexto kalendas Decembris anno gracie millesimo cccviij coram nobis officiali curie Ebor venerabilis patris domini Willelmi Dei gracia Ebor archiepiscopi Anglie primatis ad infrascripta commissario deputato comparuit abbas de Melsa personaliter et eiusdem loci conventus per Henricum de Killington clericum procuratorem suum ecclesiam parochialem de Naffreton in proprios usus optinentes ex parte una et dominus Willelmus de Midelton perpetuus vicarius eiusdem ecciesie porsonaliter ex altera Petiit idem procurator dictum Willelmum condempnari et compelli contribuere et conferre refeccioni et raparacioni cancelli ecclesie memorate tam de novo reparati pro quarta parte secundum formam ordinacionis facti per bone memorie Thomam dudum Ebor archiepiscopum Anglie primatem inter dictos religiosos et vicaria super oneribus agnoscendis in ecclesia memorata pretextu cuiusdam clausule contente in ordinacione predicta cuius clausule tenor talis est [] In cuius rei testimonium sigillum officialis nostri presentibus est appensum Datum Ebor xvj kalendas Ianuarii anno Domino mccc nono
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter