utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860108

Charter Number: 05860108
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1304
Date Type: Internal, Calendar, A.D.

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras visuris vel audituris frater Rogerus dictus abbas de Melsa et eiusdem loci conventus Cisterciensis ordinis Ebor diocesis salutem in Domino sempiternam Cum gratum fore cernitur Deo obsequium et inter cetera pietatis opera hominibus graciosum quo cultus divinus in ecclesia Dei attollitur et oneris incumbentis necessitas per subvencionis dexteram facilius supportatur Nos onera ecclesie Beati Petri Ebor multipliciter incumbencia considerantes que sine fidelium subsidio vix poterunt supportari damus concedimus et assignamus pro nobis et successoribus nostris dominis [] decano et capitulo ecclesie Beati Petri Ebor successoribus que suis decem marcas annue pensionis de camera nostra in crastino Animarum et in crastino Ascencionis Domini per porciones equales annis singulis a nobis et successoribus nostris apud Eboracum in capitulo suo per manus camerarii dictorum dominorum [] decani [] et capituli in perpetuum percipiendas Promittentes nos pensionem huiusmodi solutoros in futurum bona fide sicut premittitur et in nullo contravenire renunciantes in super expresse litteris super hoc impetratis et impetrandis omnique excepcioni et iuris remedio per que solucio dicte pensionis suo termino facienda differri poterit vel aliqualiter impedire Submittimus etiam nos et successores nostros sponte scienter et mera voluntate iurisdiccioni et cohertacioni dictorum dominorum [] decani et capituli quo ad omnia premissa observanda ita quod iidem [] decanus et capitulum sine strepitu iudiciali per quamcunque censuram ecclesie et per fructum ecclesie nostre de Nafferton sequestracianem per eosdem faciendam ad solucionem pensionis predicte quociens cessatum fuerit in toto vel in parte nos combuscunque privilegiis nostris quibus indultum nobis existit ne coram [] ordinariis racione rei contractus vel debiti respondere teneamur quibus in hac parte renunciamus specialiter et expresse In cuius rei testimonium sigillum nostrum commune presentibus est appensum Datum in capitulo nostro apud Melsam decimo die Iulii anno Domini mccc quarto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter