utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860119

Charter Number: 05860119
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1294 - 1296
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris frater Rogerus [de Driffield] permissione divina abbas de Melsa et eiusdem loci conventus salutem in Domino sempiternam Noveritis nos dedisse concessisse et hac carta nostra confirmasse in feodi firmam abbati et conventui Sancti Augustini de Grymesby et eorum successoribus imperpetuum totum manerium nostrum de Wyflesby in comitatu Lincoln cum omnibus terris suis arabilibus pratis pascuis pasturis toftis croftis edificiis communis aisiamentis commoditatibus proficuis et cum omnimodis serviciis tam liberorum tenemencium quam nativorum ut in redditibus sectis curiarum homagiis wardis releviis escaetis maritagiis et cum molendino ad ventum ac cum omnibus aliis libertatibus liberis consuetudinibus appendiciis et pertinenciis ad dictum manerium et dominium suum in eodem manerio et ad terras et tenementa qualitercunque contingentibus sive spectantibus una cum omnibus hiis que inde accidere poterunt sine aliquo retenemento quod quidem manerium cum pertinenciis habemus de dono domini Edwardi regis Anglie in liberam puram et perpetuam elemosinam salvis nobis et successonibus nostris terris tenementis et redditibus in Grimesby Clee Waltham et Briggesle cum pertinenciis suis Habendum et tenendum omnia predicta de nobis et successoribus nostris predicti abbati et conventui de Grimesby et eorum successoribus libere quiete bene et in pace et imperpetuum salvis nobis et successoribus nostris terris tenementis et redditibus in Grimesby Clee Waltham et Brigesle cum pertinenciis suis sicut prescriptum est Reddendum inde per annum nobis et successoribus nostris post finem decem annorum proximo subsequencium xiiij libras sterlingorum annuatim ad duos terminos videlicet ad Purificacionem Beate Marie Virginis vij libras et ad gulam Augusti vij libras incipiente autem primo termino solucionis predicte ad Purificacionem Beate Marie Virginis in anno Domini millesimo cccv pro quibus decem annis predictis prefati abbas et conventus de Grymesby dederunt nobis per manibus C libras sterlingorum Et nos predicti abbas et conventus de Melsa et successores nostri predictum manerium de Wyflesby cum omnibus terris suis arabilibus pratis pasturis pascuis toftis croftis edificiis cummunis aisiamentis commoditatibus pro ficuis et cum omnibus serviciis tam liberorum tenemencium quam nativorum ut in redditibus sectis curiarum homagiis wardis releviis maritagiis excaetis et cum molendino ad ventum et cum omnimodis aliis libertatibus liberis consuetudinibus appendiciis et pertinenciis ad dictum manerium et domum suum in eodem manerio et ad terras et tenementa qualitercunque contingentibus sive spectantibus in mariscis aquis viis semitis stagnis vivariis boscis et planis infra villam de Wyflesby et extra in omnibus locis una cum omnibus hiis que inde accidere aliqualiter poterunt sine aliquo retenemento salvis nobis et successoribus nostris terris tenementis et redditibus in Grymesby Clee Waltham et Briggesle cum pertinenciis suis sicut prescriptum est prenominatis abbati et conventui de Grimesby et eorum successoribus pro predictis xiij libris annuis contra omnes gentes warantizabimus et de omnimodis secularibus serviciis exaccionibus et demandis sectis curiarum commitaticum threchingorum wapentagiorum apparenciis et adventibus et de communibus ammerciamentis auxiliis videlicet murdris scutagiis et de omnibus debitis domini regis et Iudaismo ac de omnimodis oneribus per dominum regem seu per quoscunque aliquos alios aliquo modo impositis sive imponendis acquietabimus et defendemus in omnibus imperpetuum in cuius rei testimonium tam nos predicti abbas et conventus de Melsa sigillum nostrum quam dicti abbas et conventus de Grimesby sigillum suum huic carte indentate alternatim apposiumus Hiis testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter