utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860120

Charter Number: 05860120
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1294 - 1296
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris frater Rogerus [de Driffield] dictus abbas de Melsa et eiusdem loci conventus salutem in Domino sempiternam Noveritis nos dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse abbati et conventui ecclesie Sancti Augustini de Grymesby et eorum successoribus manerium de Wyflesby in comitatu Lincoln cum omnibus pertinenciis suis libertatibus liberis consuetudinibus et omnibus aliis ad predictum manerium terras et tenementa eiusdem manerii qualitercunque spectantibus adeo libere et integre sicut dominus Edwardus Dei gracia rex Anglie nobis idem manerium terras et tenementa cum pertinenciis suis per cartam suam dedit et confirmavit et sicut idem rex dum manerium predictum terre et tenementa in manu sua fuerint ea tenuit et sic ea nobis dedit una cum hiis que inde accedere poterunt sine aliquo retenemento habendum et tenendum omnia prenominata cum omnimodis pertinenciis et appendiciis suis predictis abbati et conventui de Grmesby et eorum successoribus libere bene pacifice et imperpetuum salvo et excepto quod reddent inde annuatim nobis et successoribus nostris quandam summam pecunie sicut plenius continetur in quibusdam scriptis indentatis inter nos et ipsos inde perpetualiter confectis Et nos predicti abbas et conventus de Melsa et successores nostri predictum manerium de Wyflesby terras et tenementa cum omnibus pertinenciis suis libertatibus liberis consuetudinibus et omnibus aliis ad predictum manerium terras et tenementa qualitercunque spectantibus una cum hiis que inde accedere poterunt sine aliquo retenemento predictis abbati et conventui de Grymesby et eorum successoribus pro predicta summa pecunie annui redditus sicut plenius continetur in predictis scriptis inde confectis contra omnes gentes in omnibus et de omnibus secundum formam et tenorem predictorum scriptorum inde confectorum warantizabimus acquietabimus et defendemus imperptuum In cuius rei testimonium huic carte indentate sigillum predictorum abbatis et conventus de Grimesby est appensum Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter