utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860121

Charter Number: 05860121
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1297
Date Type: Internal, Feast, A.D.

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris W miseracione divina abbas ecclesie Sancti Augustini de Grimesby et eiusdem loci conventus salutem in Domino sempiternam Noveritis nos teneri et obligatos esse abbati et conventui ecclesie Sancte Marie de Melsa in xiiij libris annui redditus et feodi firme pro manerio de Wyflesby quod nobis ad eiusdem feodi firmam dederunt prout in quadam carta indentata quam inde de eisdem habemus plenius continetur solvendum eisdem et eorum successoribus seu eorundem ceteris apud Grimesby imperpetuum singulis annis ad duos anni terminos per partes equales videlicet vij libras ad festum Purificacionem Beate Marie et septem libras ad festum Sancti Petri quod dicitur Ad Vincula sine fraude vel cavillacione secundum tenorem predicte carte per omnia incipiente autem primo termino solucionis predicti annui redditus xiiij librarum ad Purificacionem Beate Marie Virginis in anno Domini mccc quinto Ad cuius redditus solucionem fideliter predictis terminis annuatim postea imperpetuum faciendis obligamus nos et successores nostros et dictum manerium cum omnibus terris tenementis et aliis pertinenciis suis et cum omnibus bonis in eis ubicunque et quecunque inventis voluntati et districcioni predictorum abbatis et conventus de Melsa successorum et attornatorum suorum Ita quod liceat eis omnia bona in predictis terris et tenementis quecunque inventa capere et distringere et usque ad Parcum Lude vel alibi ubicunque voluerint in Lindesay abducere et retinere pro predicta firma si aliqua aratra fuerit et non solvatur suis terminis sicut predictum est et similiter pro dampnis et expensis si que vel quas ea occasione incurrerint vel fecerint donec eisdem tam de dicta firma sic retenta quam de dampnis et expensis plenarie fuerit satisfactum super quibus uideli assercioni eorum sine onere sacramenti credetur In cuius rei testimonium tam nos sigillum capituli nostri quam dicti [] abbas et conventus de Melsa sigillum suum huic scripto indentato alternatim apposuimus Teste capitulo nostro Datum apud Grimesby in vigilia Assencionis Domini anno Domini mcc nonogesimo septimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter