utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860122

Charter Number: 05860122
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1297 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris frater Rogerus [de Driffield] [] dictus abbas de Melsa et eiusdem loci conventus salutem in Domino Noveritis nos dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse abbati et conventui de Grmesby et eorum successoribus in feodi firmam omnes terras nostras res redditus et possessiones cum omnimodis pertinenciis libertatibus et aisiamentis suis qualitercunque nobis contingentibus seu spectantibus in villis campis et mariscis de Grimesby Clee Waltham et Briggesley sine aliquo retenemento habendum et tenendum omnia prenominata predictis abbati et conventui de Grimesby et eorum successoribus libere bene et pacifice imperpetuum reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris x marcas argenti tantum ad duos anni terminos videlicet ad Purificacionem Beate Marie quinque marcas et ad gulam Augusti quinque marcas faciendo insuper dominis feodorum pro tennis et tenementis in Waltham [et] Briggisle servicia debita et consueta Et nos dicti abbas et conventus de Melsa et successores nostri predictas terras et tenementa de Grimesby et Clee cum omnibus suis pertinenciis de omnimodis serviciis inde debitis et consuetis preter certas firmas quibus onerantur acquietabimus omnino et defendemus et etiam warantizabimus sicut rex ea nobis warantizaverit In cuius rei testimonium tam nos sigillum nostrum quam dicti abbas et conventus de Grimesby sigillum suum huic scripto indentato alternatim apposuerunt Hiis testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter