utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860123

Charter Number: 05860123
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1297
Date Type: Internal, Feast, A.D.

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris W permissione divina abbas ecclesie Sancti Augustini de Grimesby et eiusdem loci conventus salutem in Domino Noveritis nos teneri et obligatos esse abbati et conventui ecclesie Beate Marie de Melsa in decem marcis annui redditus et feodi firme pro terris et tenementis quas habuerunt ex dono domini regis in Grimesby Clee Waltham et Briggesle et nobis ad eiusdem feodi firmam dederunt prout in quadam carta indentata quam inde de eisdem habemus plenius continetur solvendo eisdem vel eorum successoribus seu eorum ceteris attornatis apud Grimesby imperpetuum singulis annis ad duos anni terminos per partes equales videlicet quinque marcas ad festum Purificacionis Beate Marie et quinque marcas ad festum Sancti Petri quod dicitur Ad Vincula sine fraude vel cavillacione secundum tenorem predicte carte per omnia quamdiu dicti abbas et conventus de Melsa et successores sui nobis predictas terras cum pertinenciis suis in Grimesby Clee Waltham et Briggesle warantizaverint et defenderint Ad cuius redditus solucionem fideliter predictis terminis annuatim faciendam obligamus nos et successores nos[tri] et predictas terras cum pertinenciis et omnibus bonis in eisdem ubicunque et quecunque inventis voluntati et destriccioni predictorum abbatis et conventus de Melsa successorum et attornatorum suorum Ita quod liceat eis omnia bona in predictis terris cum pertinenciis quecunque inventa capere et distringere et usque Parcum Lude vel alibi ubicunque voluerint in Lyndesay abducere et retinere pro predicta firma si aliqua aretro fuerit et non solvatur suis terminis sicut predictum est et similiter pro dampnis et expensis si que vel quasea occasione incurrerint vel fecerint donec eisdem tam de predicta firma sic retenta quam de dampnis et expensis plenarie fuerit satisfactum Et si contingat quod absit predictos abbatem et conventum de Melsa vel successores suos nobis predictas terras cum pertinenciis suis non posse neque velle warantizare ex tunc eisdem in nullo pro predictis terris tenebimur In cuius rei testimonium tam nos sigillum capituli nostri quam dicti abbas et conventus de Melsa sigillum suum huic scripto indentato alternatim apposuimus Datum apud Grimesby in vigilia Ascencionis Domini anno Domini mcc nonogesimo septimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter