utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860131

Charter Number: 05860131
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
S rex Anglie archiepiscopis episcopis abbatibus iusticiariis comitibus vicecomitibus baronibus et omnibus ministris et fidelibus suis Francis et Anglis tocius Anglie salutem Sciatis me concessisse et confirmasse in perpetuam elemosinam pro anima regis H[enrici] avunculi mei et aliorum antecessorum meorum regum Anglie et pro salute mea et pro anima M[atildis] regine uxoris mee et E[ustachii] filii mei donacionem illam quam W comes Albemarlie fecit Deo et ecclesie Sancte Marie et monachis de Melsa scilicet villam Melse et boscum de Ruda et totam Wagnam scilicet tam partem illam que est de patrimonio suo quam illam partem quam tenet de archiepiscopo et passagium et ecclesiam predicte ville et hanc predictam terram videlicet xij carucatas terre ij scilicet in Melsa et x alias in Wagna clamo quietas et liberas de danegelda et de murdro et de omnibus geldis et de omnibus secularibus megociis et serviciis et exaccionibus Concedo etiam et confirmo donaciones baronum meorum scilicet W[illelm]i Fossard et Radulfi filii Wymundi hominis ipsius et Willelmi de Percy et W[illelmi] de Rumar et uxoris eius Agnetis de Albemarlie et Gaufridi Dagun hominis ipsius et omnes alias donaciones baronum Eboracensis scire et hominum eorum quas vel dederunt racionabiliter vel daturi sunt Quare volo et precipio quatinus ecclesia prefata et monachi tenaant et habeant omnes terras et tenuras illas bene et in pace et libere et quiete et honorifice in bosco et plano et pratis et pasturis et aquis et stagnis et viis et simitis et omnibus locis cum soca et saco et tol et theam et infangenetheor et cum omnibus aliis libertatibus et quietanciis cum quibus ecclesia Beati Petri Ebor tenet et habet Testibus Henrico de Essexa Ricardo de Luci Ricardo de Canvilla Warnero de Lusoris Hugone de Essartis apud Donestaplam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter