utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860133

Charter Number: 05860133
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1158 - 1162
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus rex Anglorum et dux Normannorum et Aquietanorum et comes Andegavorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis Francis et Anglicis tocius Anglie salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse abbatie de Meausa et monachis ibidem Deo servientibus in perpetuam elemosinam quicquid W comes de Albemara et alii eis racionabiliter dederunt Quare volo et firmiter precipio quod predicta abbatia et monachi habeant et tenant quicquid predictus comes et alii eis racionabiliter dederunt bene et in pace libere et quiete integre plenarie et honoriuice in bosco et plano in pratis et pascuis in viis et semitis in aquis et molendinis in stagnis et vivariis et in omnibus aliis locis et in omnibus aliis rebus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis sicut carta W comitis Albamare et aliorum donatorum suorum carte testantur Testibus Thome [Becket] cancellario Ricardo de Luci Willelmo Malet Willelmo de Hasting et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter