utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860134

Charter Number: 05860134
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163 - 1170
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus rex Anglorum et dux Normannorum et Aquitanorum et comes Andegavorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus et baronibus iusticiariis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis Francis et Anglis tocius Anglie salutem Sciatis me concessisse et hac mea carta confirmasse convencionem que factam est inter W comes Albemarie et Iohannem de Melsa et heredes suos de escambio de Bewyk quod comes predictus dedit Iohanni de Melsa pro terra de Melsa in qua comes idem consensu Iohannis et heredum suorum fundavit abbatiam de Melsa Et ideo volo et firmiter precipio quod monachi de Melsa habeant et teneant predictam terram in qua fundata est abbatia sua cum omnibus pertinenciis suis in bosco et plano in pratis et pascuis in aquis et molendinis in stagnis et piscariis in mariscis in viis semitis et in omnibus aliis locis et aliis rebus ad eam pertinencibus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis ita bene et in pace libere et quiete pienarie et integre honorifice et racionabiliter sicut carta comitis Willelmi et Iohannis de Melsa utriusque sigillo sigillata testatur Testibus Gaufrido archidiacono Cantuariensis at aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter