utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860135

Charter Number: 05860135
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1176
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus Dei gracia rex Anglie et dux Normannorum et Aquitanorum et comes Andegavorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iustriciariis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis Anglie salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse abbati et monachis de Melsa quatuor carucatas terre et dimidiam in territorio de Warram cum omnibus pertinenciis infra villam et extra quas Willelmus Fossard eis racionabiliter dedit in perpetuam et libram elemosinam scilicet totam terram que pertinet ad Warram ad occidentalem partem ultra ductum aque super quam molendina sit est et nominatim Luthe Woide scilicet a via que ducit Eboracum usque ad divisam de Grimston et a divisa de Brideshale usque ad ductum aque in terra arabili et prato et pastura excepto prato quod pertinet ad xxxviij bovatas terre quas liberi homines tenent in predicta villa qui liberi homines nichil aliud commune habebunt in prefata terra nec in terra arabili nec in pastura preter Willelmum de Barcthorp et heredes eius qui viij animalibus tantum pasturam habebunt in Thornlund et nichil amplius Et ad orientalem partem ductus aque curtem aule et totam terram infra villam et extra sicut carucate sive culture iiij carucatarum et dimidiarum per territorium cadunt cum omni pastura et aliis pertinenciis excepto quod prefati liberi homines communem pasturam habebunt tantum propriis bestiis et hoc [ad] orientalem partem ductus aque sed nullus eorum sive pecudes sive aliqua animalcia in communi pastura de Warram ponet exceptis suis propriis animalibus Hec omnia predicta warantizare debent predictis monachis Willelmus Fossard et heredes sui et prefatam terram de omnibus terrenis serviciis ad opus abbatie de Melsa acquietabunt Quare volo et firmiter precipio quod predicti monachi habeant et teneant predictam terram cum omnibus pertinenciis suis in bosco et plano in pratis et pasturis et aquis in viis et semitis et in omnibus aliis locis et aliis rebus ad eam pertinencibus bene et in pace libere et quiete integre et honorifice cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis sicut carte Willelmi Fossard quam inde habunt testatur Testibus G[alfrido Ridel] Eliensi episcopo Ricardo [Fitzneal] thesaurario Ricardo de Luci et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter