utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860136

Charter Number: 05860136
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1177 - 1182
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus Dei gracia rex Anglie et dux Normannorum et Aquitanorum et comes Andegavorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis Anglie salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse ecclesie Sancte Marie de Melsa et monachis ibidem Deo servientibus ea que subscripta sunt que eis Gaufridus Trussebut et eius liberi homines racionabiliter dederunt in perpetuam elemosinam scilicet ex dono ipsius Gaufridi duas acras terre et quartam partem unius acre de dominico suo infra curtem grangie eorum de Blaunchemarl et pasturam tantum CC ovibus et xvj bobus in communi pastura Wartrie Ex dono Gaufridi Dagun et heredum suorum totam terram de Herghes que appellatur Blanch pro qua monachi predicti eis reddere debent unam marcam argenti singulis annis Ex dono Willelmi filii Anschetilli quater xx acras terre in diversis locis in territorio Wartrie Ex dono Roberti filii Osmundi v acras terre in eodem territorio Quare volo et firmiter precipio quod predicta ecclesia et monachi eiusdem ecclesie habeant et teneant omnia supradicta cum omnibus pertinenciis suis in bosco et plano sicut carta Galfridi Trussebut et aliorum donatorum carte testantur Testibus Hugone Murdac comite Willelmo de Mand[evilla] et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter