utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860140

Charter Number: 05860140
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199 - 1204
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes Dei gracia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitanie et comes Andegavie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus ministris et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse abbacie de Meausa et monachi ibidem Deo servientibus in perpetuam elemosinam quicquid W comes de Albamarla et alii eis racionabiliter dederunt Quare volumus et firmiter precipimus quod predicta abbacia et monachi habeant et teneant quicquid predictus comes et alii eis racionabiliter dederunt bene et in pace libere quiete integre plenarie et honorifice in bosco et plano in pratis et pascuis in viis et semitis in aquis et molendinis in stagnis et vivariis et in omnibus aliis locis et in omnibus aliis rebus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis sicut carta comitis W de Albamaria et aliorum donatorum suorum carte testantur sicut carta H regis patris nostris racionabiliter testatur Testibus R[oberto Fitzpernel] comite Leicestrie Willelmo de Brahos Petro de Stok et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter